Evangelium Secundum Joannem*

Caput 3: Versus 22

Post haec.Non continuo post disputationem cum Nicodemo quae facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilaea in Judaeam rediit.In terram Judam, et illic demorabatur,etc. Moraliter. Ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum, illuc venit Jesus, et discipuli ejus, id est doctrina et illuminatio ejus, ubi moratur purgando a delictis, unde sequitur,et ibi morabatur et baptizabat.Erat autem.Christo jam baptizante adhuc baptizat Joannes, quia adhuc permanet umbra. Nec debet praecursor cessare donec manifestetur veritas.
(* Traductions européennes)